- LUPINA PELLIS
- LUPINA PELLISvulgo Pel de-leu, cogn. Nobilis cuiusdam Radulphi, apud Albert. Aquens. l. 2. c. 9. de quo quae dam C. du Fresne adnotavit, ad Alexiad. p. 240. quod tunica ex pelle luporum consectâ esset indutus. Ex pellibus enim lupinis non minus, ac ex lutrinis, tunicas olim in Gallia fieri consuevisse, docet Landulphus de S. Paulo in Chronico Mediolanensi c. 10. quas proin servientibus Lupariis fuisse im peratas, ostendimus supra, ut et patet ex Satutis Forestarum A. C. 15 97. art. 37. apud C. du Fresne.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.